Angelus

Nampiditra: j_rahasa


Angelus Dómini nuntiàvit Mariae 
R/ Et concépit de Spiritu Sancto.

Ave Maria, gratia plena, Dóminus tecum,
benedicta tu in mulieribus
et benedictus fructus ventris tui, Iesus.

R/ Sancta Maria, Mater Dei,
ora pro nobis peccatóribus,
nunc et hora mortis nostrae. Amen.

Ecce, ancílla Dómini.
R/ Fiat mihi secúndum Verbum tuum.

Ave Maria...
R/ Sancta Maria Sancta Maria...

Et Verbum caro factum est.
R/ Et habitàvit in nobis.

Ave Maria...
R/ Sancta Maria Sancta Maria...

Ora pro nobis, sancta Dei Génetrix
R/ Ut digni effeciamur, promissiónibus, Christi.

Oremus
Gratiam tuam, quaesumus, Domine,
méntibus nostris infúnde,
ut qui, Angelo nuntiánte,
Christi Fílii tui incarnatiónem cognóvimus,
per passiónem eius et crucem
ad resurrectiónis glóriam perducámur.
Per eúndem Christum Dóminum nostrum.

R/ Amen.

Gloría Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. (3)
R/ Sicut erat in principio, et nunc, et semper,
Et in sæcula sæculorum. Amen.

Pro fidélibus defúnctis :
Réquinem ætérnam dona eis, Dómine.

R/ Et lux perpetua lúceat eis.

Requiéscant in pace.
R/ Amen.


Eugene Hery - Tel +39 338 744 2412 (Italie) - [0.0062 s.] - Hanohana anay