Salve Regina

Nampiditra : hery
Daty : 07/10/2014

Salve, Regina, mater misericordiae. Vita, dulcedo et spes nostra, salve.

Ad te clamamus, exsules filii Hevae.

Ad te suspiramus, gementes et flentes in hac lacrimarum valle.

Eia ergo, Advocata nostra, illos tuos misericordes oculos ad nos converte.

Et Jesum, benedictum fructum ventris tui, nobis post hoc exilium ostende.

O clemens, o pia, o dulcis Virgo Maria ! Amen.

Hampiditra hevitra


Eugene Hery - Tel +39 338 744 2412 (Italie) - [0.0873 s.] - Hanohana anay